FERUS Joh. Franciscanus

FERUS Joh. Franciscanus
FERUS Joh. Franciscanus
Contionator in sua Communione praestantissimus, Moguntiae diu hoc munere functus, scripsit plurima, Commentarium inprimis in Evang. Iohannis, in quo Dominic. Soto Notis in eum 77. loca caute legenda observavit, quae tamen Mich. Medina a suspicione liberat. Vide Sixtum Sen. Biblioth. Bucholtzerum Ind. Chronol. B. Gerar. Conser. Cathol. Part. I. gener. p. 23. etc. Anton. Teissier Elogiis P. I. seriem tradit Scriptorum eius, in quibus Ferus apud utriusqueve Religionis homines moderationis laudem tulit. Vide et supra Ioh. Ferus. Obiit A. C. 1554. Eum exscripsisse, integrasque ex illo paginas in suum opus transtulisse, Salmero notatur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”